MARITUS

MARITUS
MARITUS
apud Hebraeos, uxori, sive virgo tempore sponsaliorum esset, sive vitiata, sive minor, sive proselyta, sive libertina, praeter amorem honoremque coniugalem, decem obligationum generibus tenebatur, quemadmodum ipsa vicissim illi quatuor, ut videbimus imfra, in voce Uxor. E' quibus decem, tria ipsô Legis sacrae sermone nituntur, reliqua septem ex Maiorum sancitis orta sunt. Occurrunt tria illa, in Lege lata, de ancilla Ebraea Domini, silio desponsata, Exod. c. 21. v. 9. et. 10. Si silio desponderit eam, iuxta morem siliarum aget cum ea. Et si alteram duxerit sibi, victam eius, seu alimoniam, operimenta seu vestimenta eius (quibus adiungunt utensilia ac domicilium) et coniugale debitum non minuet, Et si tria ista non exhibuerit ei, egredietur illa gratis absque pecunia. Apud Hellenistas vocantur, τὰ δέοντα, ὁ ἱματισμὸς καὶ ὁμιλία αὐτῆς, seu necessaria, vestimenta et congressus eius maritalis. Nam ὁμιλία ibi, uti apud Aristotelem, Lucianum, alios Graecorum, etiam uti apud Latinos congressus, ipsum significat concubitum. Et quidem, quod debitum coniugale dicitur, ex hac Lege, quae uclut sedes habetur primariorum Mariti erga uxorem officiorum, id ἡ ὀφειλομένη ἔυνοια seu debita benevolentia, nuncupatur Apostolo Paulo 1. Corinth. c. 7. v. 3. Arabi amor redditur. Reliqua septem sunt, 1. Ipsa dos principalis seu, Gap desc: Hebrew (nam et sunt qui dotem ipsam in universum Lage sacrâ subniti etiam velint) 2. ut Medicinae sumtus Vir praestet, ubi uxor aegrotaverit. 3. ut redimat eam, si capta fuerit. 4. ut funebres ei praebeat sumtus superses. 5. Ut alatur ipsa ex ejusce bonis et in adibus ejus degat, post mortem ejus, quamdiu vidua fuerit, nec dotem acceperit. 6. Ut filiae ejus ab eo susecptae, ex illius bonis, alantur usque dum fuerint desponsatae. Tandem, Ut libert eius masculi, ab eo suscepti, succedant in dotem eius, praeter partes, quas cum fratribus insuper acpiunt baereditatis paternae: Atque haec sex doti principali adiecta, vocitantur Dotis conditiones seu appendices, uti Seldenus docet Lib. de Success. in Bona c. 2. Ubi itaque ex affectu maritali, sive alimenta, five vestes, sive debitum coniugale, minime ut decuit praestabantur, licuit in Foro uxori adversus Maritum eô nomine agere: ubi alimenta praestituebantur, ex sententia. Si tenuioris esset Maritus fortunae, et alimenta in universum ex sententia ei essent ita fubministranda, deoernebatur uxori panis quottidianus, qui diebus fingulis profestis binis refectionibus, seu prandio et cenae sufficeret; Sabbatô autem, tribus: isque sive hordeaceus, sive triticeus, pro loci ac temporis usu. Et pro more eorum, qui e vulgo infimo erant, in codem loco seu regione, integrae valetudinis ac homines frugi, quantitas eiusdem panis definita est. Addebatur (ut alia omittam) quâlibet hebdomade, Obelus argenteus ob necessaria sua (monetae Anglicae circa fesquidenarium) seu, ut alii, ob rerum minutias: quô non praestitô, opificium eius in eiusdem cedebat compensationem, non ut alias, in commodum Mariti. Quod si vero adeo hic inops esset, ut neque haec posset praestare, ex sententia sorensi divortiô eam eicere cogebatur, uti et dotem pro bonorum qualiumcumque copia refundere. Coeteri, qui beatiores erant, ut pro opulentia, quâ pollebant, alimenta uxoribus praestarent, eôdem modo solebat decerni. Si Maritô peregre profectô, alimenta
fibi praeberi a Foro peteret uxor, aute trimestre a Mariti discessu elapsum, fententiam secundum eam non ferebant: praesumebatur enim neminem suns aedes rebus familiae victui per tantillum tempus aecessariis vacuas relinquere. Illô autem tempore transactô, involantes, ex sententia Fori, lictores, in bona Mariti, ea in alimenta uxoris vendebant, etc. Nec dissimile ius de Vestitu. Praeftituebantur enim, ubi tenuioris fortunae mariti uxor, ex sententia forensi, erat vestienda, in vestimenta eius, veluti togam, tunicam, indusium, quotannis 50. Zuzi, edeo ut hieme tantum compararentur nova, aestivo tempori antea detritis satis inservientibus. Adiciebatur item cingulum, capiti opereulum et calcei novi a festo in festum, i. e. ter quotannis, seu, in quolibet festorum, Paschatis, Pentecostes et Scenopegiarum. Neque
vestimenta solum, sed et mundus muliebris, qualis in more, ei reddendus erat, quem appellabant Gap desc: Hebrew; Ita tamcu, ut hic ei docernendus non esset, Maritô peregre profectô: Tunc enim deerat ei Maritus, cui se ornaret. Quin domicilium seu conclave quadratum, cuius latera minimum quatuor essent cubitorum, cum latrina extra adiacente, atque utensilia domestica, velut lectus, olla, scutula, poculum, ex sententia Forensi, ei definiebantur. Sic tamen ut diversitatis morum et locorum singularis ratio semper haberetur, uti et Mariti opulentiae atque amplitudinis, iuxta quam haec omnia lautiora. Quin vero, quivestimentorum sumptibus erat impar, is cogebatur uxorem divortiô a se dimittere, dotemque ei pro opum suarum modulo numerare; ut etiam de alimentis iam dictum. Cogendus eôdem modô erat, quicumque votô negaret uxori sive alimenta, sive vestimenta idonea, nec idem, intra aut statirn post trigesimum diem, laxari curaret. Per quod tempus curator a vicinis dabatur, qui uxori compararet, quae voti ratione marito non licuit; postmodum e Mariti bonis compensanda. Idem fibat, si profiteretur votô Maritus, se nolle eam parentes aut propinquos, temporibus opportunis, invisere, adeô ut contra morem patrium, quô semel in mense id facere licuit, eam velut carcere domi clauderet, nec votum tempestive curaret laxari. Quod itidem dicendum; si ab omni sollenni sive luctu sive convivio eam votô arceret, nisi, si improbi eorum, qui simul adessent, mores satis erant in causa. Si quis porro alicuius trium illarum provinciarum, Iudaeae, Galilaeae aut Trans- Iordaninae regionis, nempe Terrae Sanctae, incola, uxorem sibi duxerat in terta aliena, veluti Babylonia, Arabia, Aegypto, ca atu pro Mariti arbitratu eum in terram Sanctam sequebatur, aut eicienda divortiô, etiam sine dote. si vero nollet Maritus, illa autem vellet inde in terram Sanctam migrare, repudiatae dos cedebat. Tacita enim haec inerat omnium Hebraeorum nuptiis conditio. Quod si ex aliqua trium illarum provinciarum esset uxor, licuit ei Marito in earum aliquam aliam, nedum in terras alienas demigraturo, sine dispendio, si repudiaretur, dotis obstare. Integrum vero erat Marito domicilium in eadem provincia mutare atque uxorem cogere, ut simul mutaret, nempe sive ex urbe alia migraret in aliam eiusdem provinciae, sive ex vico pagove alio in alium eiusdem provinciae vicum pagumve, sed non ex urbe in vicum aut pagum, neque e loco salubri in insalubrem, neqeu ex insalubri in salubrem, ne e subitanea aeris mutatione corpori intemperies oboriretur. Circa debiti coniugalis praestationem, similiter suae leges erant, eamque ad minimum semel intra mensem obeundam, volunt Eruditi. Certe et in Solonis Legibus, quae haud parum mores saepe imitatae sunt Iudaicos, habetur apud Plutarchum, τρὶς ἑκάςου μηνὸς ἐντυγχάνειν πάντως τῇ ἐπικλήρῳ τὸν λαβόντα, Marito
dotalis feminae ter singulis mensibus cum ea pernoctandum. Proin et, ut uxori, cui debitum negatum, actio co nomine forensis apud Hebraeos competebat, ita et apud Athenienses Actio, quam κακώσεως δίκην, nominabant, teste Sam. Petitô ad LL. Attic. l. 6. p. 445. Praeterea Medicinae sumptus, usque dum convalesceret uxor, a Marito erant erogandi, curaque eiusdem sollicite habenda; ita tamen, ut, si grave nimis illud onus ei videretur, lieceret, dote ei relictâ, et sumptus et curam simul in ipsam transerre, aut repudiare. Licuit nempe ex iure stricto: sed ut Maimonides, Non decet ita fieri, ne boni mores violentur. Quod ad redimendam uxorem captivam, Sacerdoti captiva, e gentili hostico, postliminio reversa prohibita erat, adeoque a Marito quidem erat et redimenda et reducenda ad lares; sed cum dote repudinda: utpote iam ei illegitima. Israelita, quilibet et Levita ad redemptionem similiter obligabatur. Sed omni iuri pristino restituebatur redempta. Eadem vero non fuit captivitatis primae et secundae ratio. Primâ namque repudiare Maritus nequibat, ante redemptionem; imô licet decies pretium dotem superaret, nec repudiare licuit ante redemptionem, nec redemptionem detrectare. At captivitate secundâ numeratâ uxori dote, unde, quatenus posset, se ipsam redimeret, eam repudiare pro libitu fas erat. Quod si peregre profectus esset maritus uxoria captivae, bona eius ex sententia Fori, in redemptionis pretium, vendebantur: ubitamen iterum variae erant exceptiones. Cura porro funebris ita Marito in cubuti, ut etiam cuique sortis infimae uxori demortuae, binae minimum tibiae adhiberentur, praeter praeficam; ita tamen, ut loci morumque ratio semper observaretur. Si Maritus beatior esset, pro eius amplitudine ac opulentia, praefiniebatur sumptus. Ubi vero uxoris fortuna, familia, dignitas clarior, funus eius, non pro obscuri Mariti conditione, ab eo celebrandum erat, sed, pro ea, quâ claruit illa. Unde receptissimum illud, de uxore: Ascendit ea cum marito, sed non descendit cum eo ne mortua quidem. Ita radiis, si qui fuêre, Mariti, luminosioribus splendescebat ab ipsis nuptiis, ut pro eius dignitate, seu, quod aiunt Gap desc: Hebrew tum haberetur ea viva, tum mortua esset sepelienda. Sin aut minor esset Mariti dignitas, aut minueretur uxornihilominussuam perpetuo civiliter retinens, prae ca, seu Gap desc: Hebrew, ut, aiunt et habebatur viva et sepeliebatur. Peregrê autem profecti Mariti uxore demortuâ, ex sententia Fori, ubi aliter amici non curabant funus, bonis eius divenditis sumptus exsequiales eregabantur, etc. Addam pauca, de novi Mariti immunitate seu vacatione, de qua duo occurrunt in Lege sacra loca: alter, in sermone a Tribunis ad milites habendo, in procinctu scil. stantes: Vir quoque ille, qui desponsavit sibi uxorem, et nondum accepti eam, vadat et redeat in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius accipiat eam. Alter, in ipsis Legibus militaribus, Cum acceperit quisquam uxorem novam, non egrediatur admilitiam, nec alia res, quaecumque transibit super eum, sed immunis erit in domo sua annô uno, vide Deuteron. c. 20. v. 7. et c. 24. v. 5. Unde videmus, eandem Sponsi et novi Mariti rationem fuisse. Hinc et Iosephus
Iud. Ant. l. 4. c. 8. tam τοὺς μνηςευσαμένους, Sponsos, quam νεωςὶ γεγαμηκότας, qui nuper uxores duxerant, ex Lege immunes fuisse, ait. Imo, qui hôc Legis beneficiô guadebant, integrô a deductione annô non solum a militia immunes erant, verum etiam ab omnimodo munere
civili, quod publicum erat, veluti triburô, vigiliis: quod clicitur e verbis Legis, Nec alia res, quaecumque transibit super eum; quae Hellenîstae explicant per οὑκ ἐπιβληθήσεται αὐτῷ οὐδὲν πρᾶγμα, ἀθῶος ἕςαι εν τῇ οἰκίᾳ αὐτοῦ etc. Nulla iniungetur ei res, immunis erit seu damni expers in domo sua etc. Hinc cum pusillanimes, qui similiter dimittebantur, commeatum, aquam, id genus alia, nihilominus exercitui subministrare, itinera sternere, stationes apparare, tenerentur: etiam ab his universis primô suô annô Marirus immunis erat. Sed distinguunt Eruditi bellum, quod vel ex praecepto divino gerendum erat, vel ultroneum ac arbitrarium fuerat: atque ad prius Sponsi hanc immunitatem attinuisse negant; verum ad secun dum tantum. Misna tit. Sota c. 8. Quae verba (de immunitate militiae) intelligenda sunt de bello ultroneo. Coeterum in bello, quod ex praecepto (divino) gerendum erat, proficiscendum etiam Sponso e cubiculo suo et Spense e suo thalamo. Puellam fibi spoponderat miles in diem, veluti in anni exitum: ante diem fieri deductio nequibat, unde nec immunis erat ex hac Lege. Cedit dies, dum in castris agit; exautorandus erat, ut ad Sponsam deducendam rediret et nuptiarum primitiis annô deinceps integrô frueretur. Quod annum tempus ipso legissermonenecei, qui vineam plantaverat, nec qui novas construxerat aedes, indulgebatur: qui tamen et ipsi a militia immunes aliquandiu alicubi pronuntiantur. Attamen utrique suus itidem erat, ex receptissimo vetustissimoque Legis de novo Marito latae interpretamento, annus utendi fruendi; adeo ut quantô tempore et quô modô immunis erat; apud novam nuptam, novus Maritus, tantô et eôdem undiquaque immunis ageret in novis aedibus dominus et in nova vinea vinitor. Plura vide apud Seldenum Ux. Hebr l. 3. c. 3. et seq. ut et infra voce Vir. it. Uxor: in specie de more Maritorum super coniugum tumulos rosa, lilia purpureosque flores spargendi voce Rosa; et de Maritorum iure militibus Romanis a Claudio inducto, a Severo adempto, voce Severus. Hinc Maritagium, apud recentiores Sceiptores, inter alia, denotat coniugii ineundi licentiam, diciturque de servis conditionalibus et glebae adscriptis, quibus matrimonium contrabendi, absque consensu Domini, non erat venia. Eginardus Ep. 16. ad Hattonem Comitem. Quid amhomo vester, nomine Hunno, venit ad limina sanctorum Marcellini et Petri veniam postulans pro eo, quod conservam suam ancillam vestram sibi in coniugium soeiâsset, sine vestra iussione. Propter hoc precamur Benignitatem vestram, ut a nobis indulgentiam de hoc facto percipere inereatur etc. Vide quoque supra Forismaritagium et Manumissio. Quam proin ut obtinerent, definitum illis censum praestabant, qui duobus solidis annuatim interdum, aliquando 6. item 12. denariis nonnumquam, definitus legitur. Unde, cum inter servitutum onera non minimum hoc esset, legimus in privilegiis, civitatum et oppidorum incolis a Regibus Principibusque indultis, id potissimum cautum ac concessum, ut eis et eorum heredibus ad libitum suum puellas et viduas suas nuptui tradere, et iuvenes uxorare --- liceret. In cuiusmodi immunitatibus, eximebantur Nobilium Feudalium matrimonia; de quibus copiose agit Car. du fresne Not. ad Stabilimenta S. Ludovici. Vide eundem hâc de voce prolix disserentem in Glossar. ut et supra in voce Marcheta seu Marchetum; quaelicet aliam habuerit apud Scotos notionem, apud Anglos tamen, pro licentia nubendi passim occurrit. De Maritorum vero erga uxores obsequiis,
apud Romanos, supra in voce Ancillarioli.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Maritus, S.S. — S. S. Maritus et Uxor, M. M. (29. Mai). Diese beiden Martyrer werden bei den Griechen verehrt. Wenn sie nicht etwa dieselben sind wie Marius2 (Maris) und Martha1, scheinen sie nach ihrem wirklichen Namen gar nicht bekannt zu seyn, und Maritus… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maritus — Mari̱tus [aus gleichbed. lat. maritus] m; , ...i̱ti: Gatte, Ehemann …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Maritus — Ma|ri|tus der; , ...ti <aus gleichbed. lat. maritus> (fachspr.) Gatte, Ehemann …   Das große Fremdwörterbuch

  • maritus — /maraytas/maeratas/ A husband; a married man …   Black's law dictionary

  • maritus — /maraytas/maeratas/ A husband; a married man …   Black's law dictionary

  • maritus — A married man; a husband …   Ballentine's law dictionary

  • Maritus potest perdere, dissipare, abuti — The husband can lose, squander and waste. Garrozi v Dastas, 204 US 64, 81, 51 L Ed 369, 379, 27 S Ct 224 …   Ballentine's law dictionary

  • ZELOTYPIA — in utroque sexu, sequiore inprimis, extremus supremusque omnium affectuum est, teste Iul. Caes. Scaligerô, Poet. l. 3. c. 14. Quo in negotio, memorabilis apud Hebraeos Zelotypiae Lex fuit, quam de Uxore suspecta legimus Numeror. c. 5. v. 12. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARI — (aujourd’hui tell Hariri) est à 12 kilomètres au nord nord ouest d’Abou Kémal, ville de la République syrienne, à quelques kilomètres de la frontière de l’Iraq, sur la rive droite de l’Euphrate, qui coule actuellement à l’est à 2,5 km, alors que… …   Encyclopédie Universelle

  • DIVORTII duae apud Romanos species erant — Requdium, quod in Sponsalibus et Divortium proprie dictum, quod in consummatis valebat nuptiis. Prioris formula erat: Conditione tua non utor. Posterioris, Res tuas tibi babeto, vel Res tuas tibi agito. Utraque dicebatur Matrimonii renuntiatio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”